CEPHISIDORUS

CEPHISIDORUS
I.
CEPHISIDORUS
Archon Athenis, olympiadis centesimae tertiae annô tertiô.
II.
CEPHISIDORUS
Atheniensis Tragicus, antiquae Tragoediae scriptor, Aeschyli tempore. Suid.
Fuit et alius Cephisidorus, qui in Comoediis tamquam asinus traductus est. Fuit quoque alius praefectus, qui cum Gryllo Xenophontis filio ad Mantineam occubuit. Suid. Item Athenieusium Dux, qui rei male gestae damnatus, in obsidione Alopeconnesi, quinque talentis multatus est. Suid. Praeterea fuit Cephisidorus Atheniensis Isocratis discipulus, et ipse Rhetor, qui Platonem, et Aristorelem reprehendit, quod Proverbia scripsisset, testibus Halicarnassensi Dionysiô in Isocrate, et Athenaeô, l. 8. c. 13. Alius etiam, Cephisodorus Belli sacri seu Phocici scriptor citatur ab Eustratio in Aristot. Ethic. l. 3. c. 8. Vide Vossium de Poet. Graec. c. 6. de Hist. Grac. l. 3. p. 340. De Philolog. c. 6. §. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”